Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. risit et indoluit Fabios potuisse Remumque
  2. vincere, Quintilios non potuisse suos.
  3. fama manet facti: posito velamine currunt,
  4. et memorem famam, quod bene cessit, habet,
  5. forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal,
  6. quaeve diem tali nomine causa notet.
  7. Silvia Vestalis caelestia semina partu
  8. ediderat patruo regna tenente suo.
  9. is iubet auferri parvos et in amne necari:
  10. quid facis? ex istis Romulus alter erit.
  11. iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
  12. flent tamen et geminos in loca iussa ferunt.
  13. Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
  14. reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
  15. hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
  16. quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
  17. huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt
  18. longius), ex illis unus et alter ait:
  19. ‘at quam sunt similes! at quam formosus uterque!
  20. plus tamen ex illis iste vigoris habet,