Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. dumque parant epulas potandaque vina ministri,
  2. cultibus Alciden instruit illa suis.
  3. dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas,
  4. dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
  5. ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,
  6. ut posset magnas exeruisse manus,
  7. fregerat armillas non illa ad brachia factas,
  8. scindebant magni vincula parva pedes.
  9. ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis
  10. conditaque in pharetra tela minora sua.
  11. sic epulis functi sic dant sua corpora somno,
  12. et positis iuxta secubuere toris;
  13. causa, repertori vitis quia sacra parabant,
  14. quae facerent pure, cum foret orta dies.
  15. noctis erat medium, quid non amor improbus audet?
  16. roscida per tenebras Faunus ad antra venit,
  17. utque videt comites somno vinoque solutos,
  18. spem capit in dominis esse soporis idem.
  19. intrat, et huc illuc temerarius errat adulter
  20. et praefert cautas subsequiturque manus,