Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nullus adhuc erat usus equi, se quisque ferebat:
  2. ibat ovis lana corpus amicta sua.
  3. sub Iove durabant et corpora nuda gerebant
  4. docta graves imbres et tolerare Notos.
  5. nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti
  6. moris et antiquas testificantur opes.
  7. sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,
  8. traditur antiqui fabula plena ioci.
  9. forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:
  10. vidit ab excelso Faunus utrumque iugo.
  11. vidit et incaluit, montana que numina, dixit
  12. nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.
  13. ibat odoratis humeros perfusa capillis
  14. Maeonis aurato conspicienda sinu:
  15. aurea pellebant tepidos umbracula soles,
  16. quae tamen Herculeae sustinuere manus,
  17. iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat,
  18. Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
  19. antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
  20. garrulus in primo limine rivus erat.