Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. tu breve nescio quid victae telluris habebas:
  2. quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,
  3. tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:
  4. tu recipis luco, reppulit ille nefas.
  5. vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges.
  6. tu domini nomen, principis ille tenet,
  7. te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille.
  8. caelestem fecit te pater, ille patrem.
  9. iam puer Idaeus media tenus eminet alvo
  10. et liquidas mixto nectare fundit aquas,
  11. en etiam, siquis Borean horrere solebat,
  12. gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.
  13. [*](6. EN 7. FN 8. GN 9. HN 10. AN)
  14. Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis
  15. Lucifer, et primi tempora veris erunt.
  16. ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,
  17. magnaque discedens signa reliquit hiems.
  18. [*](11. BN 12. CN)
  19. Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursae
  20. aspicies geminos exeruisse pedes. note
  21. inter Hamadryadas iaculatricemque Dianam
  22. Callisto sacri pars fuit una chori.