Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- di pia facta vident: astris delphina recepit
- Iuppiter et stellas iussit habere novem. [*](5. D NON)
- Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
- vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,
- dum canimus sacras alterno pectine Nonas:
- maximus hic fastis accumulatur honos,
- deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
- haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
- quid volui demens elegis imponere tantum
- ponderis? heroi res erat ista pedis,
- sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen
- hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,
- res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti
- nomina, iam pridem tu pater orbis eras.
- hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
- nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
- Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo
- moenia, tu dederas transilienda Remo.
- te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:
- hoc duce Romanum est solis utrumque latus,