Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
- nam tibi par nullum Graecia numen habet,
- ede simul causam, cur de caelestibus unus,
- sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
- haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
- lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
- tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
- bina repens oculis obtulit ora meis.
- extimui sensique metu riguisse capillos,
- et gelidum subito frigore pectus erat.
- ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
- edidit hos nobis ore priore sonos:
- ‘disce metu posito, vates operose dierum,
- quod petis, et voces percipe mente meas.
- me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
- aspice, quam longi temporis acta canam.
- lucidus hic aer et quae tria corpora restant,
- ignis, aqua et tellus, unus acervus erat.
- ut semel haec rerum secessit lite suarum
- inque novas abiit massa soluta domos,