Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- flamma petit altum, propior locus aera cepit,
- sederunt medio terra fretumque solo.
- tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
- in faciem redii dignaque membra deo.
- nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
- ante quod est in me postque, videtur idem.
- accipe, quaesitae quae causa sit altera formae,
- hanc simul ut noris officiumque meum.
- quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
- omnia sunt nostra clausa patentque manu.
- me penes est unum vasti custodia mundi,
- et ius vertendi cardinis omne meum est.
- cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
- libera perpetuas ambulat illa vias:
- sanguine letifero totus miscebitur orbis,
- ni teneant rigidae condita bella serae.
- praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:
- it, redit officio Iuppiter ipse meo.
- inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos
- imponit libum mixtaque farra sale,