Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. at postquam fortuna loci caput extulit huius,
  2. et tetigit summos vertice Roma deos,
  3. creverunt et opes et opum furiosa cupido,
  4. et, cum possideant plurima, plura petunt,
  5. quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,
  6. atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
  7. sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,
  8. quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae,
  9. in pretio pretium nunc est: dat census honores,
  10. census amicitias: pauper ubique iacet,
  11. tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris,
  12. curque iuvent vestras
  13. aera vetusta manus? aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,
  14. victaque concessit prisca moneta novae,
  15. nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
  16. aurea: maiestas convenit ista deo.
  17. laudamus veteres, sed nostris utimur annis:
  18. mos tamen est aeque dignus uterque coli.’
  19. finierat monitus, placidis ita rursus, ut ante,
  20. clavigerum verbis adloquor ipse deum: