Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- ‘dulcia cur dentur, video, stipis adice causam,
- pars mihi de festo ne labet ulla tuo.’
- risit et o quam te fallunt tua saecula, dixit
- ‘qui stipe mel sumpta dulcius esse putes!
- vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
- cuius non animo dulcia lucra forent.
- tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi:
- vix ultra, quo iam progrediatur, habet.
- pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
- dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
- dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
- et dabat exiguum fluminis ulva torum.
- Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
- inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
- frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
- pascebatque suas ipse senator oves;
- nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
- et faenum capiti supposuisse fuit.
- iura dabat populis posito modo praetor aratro,
- et levis argenti lammina crimen erat.