Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Credula res amor est: subito conlapsa dolore,
  2. ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
  3. tempore se miseram, se fati dixit iniqui,
  4. deque fide questa est; et crimine concita vano
  5. quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
  6. et dolet infelix veluti de paelice vera.
  7. Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
  8. indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa,
  9. damnatura sui non est delicta mariti.
  10. Postera depulerant Aurorae lumina noctem:
  11. egredior silvamque peto, victorque per herbas
  12. “Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.”
  13. Et subito gemitus inter mea verba videbar
  14. nescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicens
  15. fronde levem rursus strepitum faciente caduca
  16. sum ratus esse feram telumque volatile misi.
  17. Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus
  18. “ei mihi” conclamat. Vox est ubi cognita fidae
  19. coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
  20. Semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes