Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
  2. ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:
  3. tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae
  4. dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
  5. et quae de gelidis exibat vallibus aura.
  6. Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
  7. auram exspectabam, requies erat illa labori.
  8. “Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam,
  9. “meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
  10. utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.”
  11. Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)
  12. blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,”
  13. dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque,
  14. tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque
  15. spiritus iste tuus semper captatur ab ore.”
  16. Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
  17. nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum
  18. esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
  19. Criminis extemplo ficti temerarius index
  20. Procrin adit linguaque refert audita susurra.