Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);
  2. inseritur medium radiis subtemen acutis,
  3. quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
  4. percusso paviunt insecti pectine dentes.
  5. Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
  6. bracchia docta movent, studio fallente laborem.
  7. Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
  8. texitur et tenues parvi discriminis umbrae,
  9. qualis ab imbre solet percussis solibus arcus
  10. inficere ingenti longum curvamine caelum:
  11. in quo diversi niteant cum mille colores,
  12. transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;
  13. usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant.
  14. Illic et lentum filis inmittitur aurum
  15. et vetus in tela deducitur argumentum.
  16. Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
  17. pingit et antiquam de terrae nomine litem.
  18. Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis