Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. si reperire vocas amittere certius, aut si
  2. scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,
  3. dummodo reddat eam: neque enim praedone marito
  4. filia digna tua est, si iam mea filia non est.”
  5. Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusque
  6. nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus
  7. addere vera placet, non hoc iniuria factum,
  8. verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
  9. tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est
  10. esse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desunt
  11. nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido
  12. si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
  13. lege tamen certa, si nullos contigit illic
  14. ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.”
  15. Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
  16. Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
  17. solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
  18. Poeniceum curva decerpserat arbore pomum
  19. sumptaque pallenti septem de cortice grana
  20. presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud