Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
  2. tempestiva meis, cum tu curaque levata
  3. et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
  4. praebet iter, subterque imas ablata cavernas
  5. hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
  6. Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
  7. visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
  8. illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
  9. sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
  10. sed tamen inferni pollens matrona tyranni.”
  11. Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
  12. attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore
  13. pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
  14. exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu
  15. ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
  16. “pro” que “meo veni supplex tibi, Iuppiter” inquit,
  17. “sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris,
  18. nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
  19. vilior illius, quod nostro est edita partu.
  20. En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,