Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni.
  2. Surgit et inmissos hedera conlecta capillos
  3. Calliope querulas praetemptat pollice chordas,
  4. atque haec percussis subiungit carmina nervis:
  5. “Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
  6. prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
  7. prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.
  8. Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem
  9. carmina digna dea: certe dea carmine digna est.
  10. Vasta giganteis ingesta est insula membris
  11. Trinacris et magnis subiectum molibus urget
  12. aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
  13. Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
  14. dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
  15. laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
  16. degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenas
  17. eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
  18. Saepe remoliri luctatur pondera terrae