Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. silvarum lucos circumspicit antiquarum
  2. antraque et innumeris distinctas floribus herbas
  3. felicesque vocat pariter studioque locoque
  4. Mnemonidas. Quam sic adfata est una sororum:
  5. “O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
  6. in partem ventura chori Tritonia nostri,
  7. vera refers meritoque probas artesque locumque,
  8. et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
  9. Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
  10. virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
  11. vertitur, et nondum tota me mente recepi.
  12. Daulida Threicio Phoceaque milite rura
  13. ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat.
  14. Templa petebamus Parnasia: vidit euntes,
  15. nostraque fallaci veneratus numina vultu
  16. “Mnemonides” (cognorat enim), “consistite” dixit,
  17. “nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem”
  18. (imber erat) “vitare meo: subiere minores