Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- arguis esse necem. “Dabimus tibi pignera veri.
- Parcite luminibus!” Perseus ait oraque regis
- ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.
- Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
- se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon
- deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
- quaque super pontum via visa brevissima, Thebas
- virgineumque Helicona petit. Quo monte potita
- constitit et doctas sic est adfata sorores:
- “Fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
- dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
- Is mihi causa viae. Volui mirabile factum
- cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.”
- Excipit Uranie: “Quaecumque est causa videndi
- has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
- Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo
- fontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros.
- Quae mirata diu factas pedis ictibus undas,