Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. illa: neque in tota conspectior ulla capillis
  2. pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
  3. Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
  4. dicitur. Aversa est et castos aegide vultus
  5. nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset,
  6. Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
  7. [*](Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.”)
  1. Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
  2. agmine commemorat, fremida regalia turba
  3. atria complentur: nec coniugialia festa
  4. qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.
  5. Inque repentinos convivia versa tumultus
  6. adsimilare freto possis, quod saeva quietum
  7. ventorum rabies motis exasperat undis.
  8. Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
  9. fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
  10. “en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor,
  11. nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
  12. Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus