Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
- Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros
- perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
- in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
- Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
- aere repercusso formam adspexisse Medusae,
- dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
- eripuisse caput collo; pennisque fugacem
- Pegason et fratrem matris de sanguine natos
- addidit et longi non falsa pericula cursus,
- quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
- et quae iactatis tetigisset sidera pennis.
- Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus
- ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
- gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
- Hospes ait: “Quoniam scitaris digna relatu,
- accipe quaesiti causam. Clarissima forma
- multorumque fuit spes invidiosa procorum