Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:
  2. “Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
  3. corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos
  4. pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
  5. sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
  6. mollirique queant; nec vobis lacteus umor
  7. eripitur, nec mella thymi redolentia flore:
  8. prodiga divitias alimentaque mitia tellus
  9. suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
  10. Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
  11. quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.
  12. At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
  13. Armeniae tigres iracundique leones
  14. cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
  15. Heu quantum scelus est in viscera viscera condi
  16. congestoque avidum pinguescere corpore corpus
  17. alteriusque animantem animantis vivere leto!
  18. Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
  19. terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
  20. vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,