Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- invenit Aesarei fatalia fluminis ora
- nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
- ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
- condidit et nomen tumulati traxit in urbem.”
- Talia constabat certa primordia fama
- esse loci positaeque Italis in finibus urbis.
- Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una
- et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul
- sponte erat, isque, licet caeli regione remotos,
- mente deos adiit et quae natura negabat
- visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
- cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
- in medium discenda dabat coetusque silentum
- dictaque mirantum magni primordia mundi
- et rerum causas et, quid natura, docebat,
- quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
- Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
- quid quateret terras, qua sidera lege mearent —
- et quodcumque latet; primusque animalia mensis
- arguit imponi, primus quoque talibus ora