Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
  2. Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
  3. servatur, partem liquefacta coagula durant.
  4. Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
  5. munera contingent, dammae leporesque caperque
  6. parve columbarum demptusve cacumine nidus:
  7. inveni geminos, qui tecum ludere possint,
  8. inter se similes, vix ut dignoscere possis,
  9. villosae catulos in summis montibus ursae,
  10. inveni et dixi “dominae servabimus istos!”
  11. Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto,
  12. iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra.
  13. Certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi
  14. nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
  15. Adspice, sim quantus! Non est hoc corpore maior
  16. Iuppiter in caelo: nam vos narrare soletis,
  17. nescio quem regnare Iovem. Coma plurima torvos
  18. prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat.
  19. Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
  20. corpora, turpe puta turpis sine frondibus arbor,