Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. At bene si noris, pigeat fugisse morasque
  2. ipsa tuas damnes et me retinere labores.
  3. Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
  4. antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu
  5. nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
  6. sunt auro similes longis in vitibus uvae,
  7. sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.
  8. Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
  9. mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
  10. prunaque, non solum nigro liventia suco,
  11. verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
  12. Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
  13. arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.
  14. Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
  15. multas silva tegit, multae stabulantur in antris.
  16. Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
  17. pauperis est numerare pecus! De laudibus harum
  18. nil mihi credideris: praesens potes ipse videre,
  19. ut vix circueant distentum cruribus uber.
  20. Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni,