Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “Forsitan audieris aliquam certamine cursus
  2. veloces superasse viros. Non fabula rumor
  3. ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,
  4. laude pedum formaene bono praestantior esset.
  5. Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit
  6. “nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum!
  7. nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.”
  8. Territa sorte dei per opacas innuba silvas
  9. vivit et instantem turbam violenta procorum
  10. condicione fugat, nec “sum potienda, nisi” inquit
  11. “victa prius cursu. Pedibus contendite mecum:
  12. praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,
  13. mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.”
  14. Illa quidem inmitis: sed (tanta potentia formae est)
  15. venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
  16. Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui
  17. et “petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?”
  18. dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.