Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.
- Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
- desilit in terras. Illic tegimenque removit
- et posuit pennas, tantummodo virga retenta est.
- Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,
- dum venit, adductas et structis cantat avenis.
- Voce nova captus custos Iunonius “at tu,
- quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,”
- Argus ait, “neque enim pecori fecundior ullo
- herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.”
- Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
- detinuit sermone diem iunctisque canendo
- vincere harundinibus servantia lumina temptat.
- Ille tamen pugnat molles evincere somnos
- et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
- parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta
- fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.
- Tum deus “Arcadiae gelidis in montibus” inquit