Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
  2. Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
  3. Parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam
  4. Thebaïs Hectoreo nupta resedit equo.
  5. Strata premat genibus, paulum cervice reflexa,
  6. Femina per longum conspicienda latus.
  7. Cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda,
  8. Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
  9. Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleïa mater,
  10. Solvere, et effusis colla reflecte comis.
  11. Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,
  12. Ut celer aversis utere Parthus equis.
  13. Mille modi veneris; simplex minimique laboris,
  14. Cum iacet in dextrum semisupina latus.
  15. Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
  16. Vera magis vobis, quam mea Musa, canet:
  17. Siqua fides arti, quam longo fecimus usu,
  18. Credite: praestabunt carmina nostra fidem.
  19. Sentiat ex imis venerem resoluta medullis
  20. Femina, et ex aequo res iuvet illa duos.