Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed semel est custos longum redimendus in aevum:
  2. Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
  3. Questus eram, memini, metuendos esse sodales:
  4. Non tangit solos ista querella viros.
  5. Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,
  6. Et lepus hic aliis exagitatus erit.
  7. Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque
  8. Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
  9. Nec nimium vobis formosa ancilla ministret:
  10. Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
  11. Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
  12. Mittor, et indicio prodor ab ipse meo?