Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
  2. Illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
  3. Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,
  4. Victaque Lethaea lumina nocte premant;
  5. Nec male deliciis odiosum conscia tardis
  6. Detinet, et longa iungitur ipsa mora.
  7. Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
  8. Cum minimo custos munere possit emi?
  9. Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
  10. Placatur donis Iuppiter ipse datis.
  11. Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?
  12. Ipse quoque accepto munere mutus erit.