Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
  2. Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
  3. Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,
  4. Et facit ad mores ars quoque nostra suos.
  5. Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi:
  6. Contempto colitur lectus et umbra foro.
  7. Sed facile haeremus, validoque perurimur aestu,
  8. Et nimium certa scimus amare fide.
  9. Scilicet ingenium placida mollitur ab arte,
  10. Et studio mores convenienter eunt.
  11. Vatibus Aoniis faciles estote, puellae:
  12. Numen inest illis, Pieridesque favent.