Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas,
  2. Nec coram dentes defricuisse probem;
  3. Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
  4. Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;
  5. Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
  6. Pondus iners quondam duraque massa fuit;
  7. Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
  8. Quas geritis vestis, sordida lana fuit;
  9. Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
  10. Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
  11. Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
  12. Aptius a summa conspiciere manu.
  13. Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
  14. Claude forem thalami! quid rude prodis opus?
  15. Multa viros nescire decet; pars maxima rerum
  16. Offendat, si non interiora tegas.
  17. Aurea quae splendent ornato signa theatro,
  18. Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
  19. Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
  20. Nec nisi summotis forma paranda viris.