Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
  2. De stipula Tatio regna tenente fuit.
  3. Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
  4. Quid nisi araturis pascua bubus erant?
  5. Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
  6. Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
  7. Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
  8. Lectaque diverso litore concha venit:
  9. Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
  10. Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
  11. Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
  12. Rusticitas, priscis illa superstes avis.