Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cura dabit faciem; facies neglecta peribit,
  2. Idaliae similis sit licet illa deae.
  3. Corpora si veteres non sic coluere puellae,
  4. Nec veteres cultos sic habuere viros;
  5. Si fuit Andromache tunicas induta valentes,
  6. Quid mirum? duri militis uxor erat.
  7. Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
  8. Cui tegumen septem terga fuere boum?
  9. Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,
  10. Et domiti magnas possidet orbis opes.
  11. Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
  12. Alterius dices illa fuisse Iovis.