Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
  2. Iste feret segetes, iste serendus ager.
  3. Dum vires annique sinunt, tolerate labores:
  4. Iam veniet tacito curva senecta pede.
  5. Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
  6. Aut fera belligeras addite in arma manus,
  7. Aut latus et vires operamque adferte puellis:
  8. Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.
  9. Adde, quod est illis operum prudentia maior,
  10. Solus et artifices qui facit, usus adest:
  11. Illae munditiis annorum damna rependunt,
  12. Et faciunt cura, ne videantur anus.
  13. Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
  14. Invenit plures nulla tabella modos.
  15. Illis sentitur non inritata voluptas:
  16. Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
  17. Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
  18. Hoc est, cur pueri tangar amore minus.
  19. Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
  20. Siccaque de lana cogitat ipsa sua.