Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus
  2. Leniet, incipiens omnia sentit amor.
  3. Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
  4. Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
  5. Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,
  6. Firmaque adoptivas arbor habebit opes.
  7. Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,
  8. Quodque fuit vitium, desinit esse mora.
  9. Ferre novae nares taurorum terga recusant:
  10. Adsiduo domitas tempore fallit odor.
  11. Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,
  12. Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:
  13. Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:
  14. Sit gracilis, macie quae male viva sua est;
  15. Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
  16. Et lateat vitium proximitate boni.
  17. Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
  18. Consule, quae rigidus munera Censor habet:
  19. Praecipue si flore caret, meliusque peractum
  20. Tempus, et albentes iam legit illa comas.