Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Libertas alicui fuerit promissa tuorum:
  2. Hanc tamen a domina fac petat ille tua:
  3. Si poenam servo, si vincula saeva remittis,
  4. Quod facturus eras, debeat illa tibi:
  5. Utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
  6. Perde nihil, partes illa potentis agat.
  7. Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
  8. Attonitum forma fac putet esse sua.
  9. Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
  10. Sive erit in Cois, Coa decere puta.
  11. Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;
  12. Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.
  13. Astiterit tunicata, 'moves incendia' clama,
  14. Sed timida, caveat frigora, voce roga.
  15. Conpositum discrimen erit, discrimina lauda:
  16. Torserit igne comam, torte capille, place.
  17. Brachia saltantis, vocem mirare canentis,
  18. Et, quod desierit, verba querentis habe.
  19. Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit
  20. Quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.