Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quin etiam turdoque licet missaque columba
  2. Te memorem dominae testificere tuae.
  3. Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
  4. A, pereant, per quos munera crimen habent!
  5. Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?
  6. Ei mihi, non multum carmen honoris habet.
  7. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur:
  8. Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
  9. Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro
  10. Venit honos: auro conciliatur amor.
  11. Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
  12. Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
  13. Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
  14. Altera non doctae turba, sed esse volunt.
  15. Utraque laudetur per carmina: carmina lector
  16. Commendet dulci qualiacumque sono;
  17. His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas
  18. Forsitan exigui muneris instar erit.
  19. At quod eris per te facturus, et utile credis,
  20. Id tua te facito semper amica roget.