Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes:
  2. Si rota defuerit, tu pede carpe viam.
  3. Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet,
  4. Nec via per iactas candida facta nives.
  5. Militiae species amor est; discedite, segnes:
  6. Non sunt haec timidis signa tuenda viris.
  7. Nox et hiems longaeque viae saevique dolores
  8. Mollibus his castris et labor omnis inest.
  9. Saepe feres imbrem caelesti nube solutum,
  10. Frigidus et nuda saepe iacebis humo.
  11. Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei
  12. Fertur, et in parva delituisse casa.
  13. Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
  14. Curam mansuri quisquis amoris habes.
  15. Si tibi per tutum planumque negabitur ire,
  16. Atque erit opposita ianua fulta sera,
  17. At tu per praeceps tecto delabere aperto:
  18. Det quoque furtivas alta fenestra vias.
  19. Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;
  20. Hoc dominae certi pignus amoris erit.