Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ipse tene distenta suis umbracula virgis,
  2. Ipse fac in turba, qua venit illa, locum.
  3. Nec dubita tereti scamnum producere lecto,
  4. Et tenero soleam deme vel adde pedi.
  5. Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,
  6. Algenti manus est calfacienda sinu.
  7. Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit),
  8. Ingenua speculum sustinuisse manu.
  9. Ille, fatigata praebendo monstra noverca
  10. Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
  11. Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
  12. Creditur, et lanas excoluisse rudes.
  13. Paruit imperio dominae Tirynthius heros:
  14. I nunc et dubita ferre, quod ille tulit.
  15. Iussus adesse foro, iussa maturius hora
  16. Fac semper venias, nec nisi serus abi.
  17. Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,
  18. Curre, nec inceptum turba moretur iter.
  19. Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
  20. Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.