Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ille, fatigata praebendo monstra noverca
- Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
- Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
- Creditur, et lanas excoluisse rudes.
- Paruit imperio dominae Tirynthius heros:
- I nunc et dubita ferre, quod ille tulit.
- Iussus adesse foro, iussa maturius hora
- Fac semper venias, nec nisi serus abi.
- Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,
- Curre, nec inceptum turba moretur iter.
- Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
- Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.