Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:
- Saepe tacens vocem verbaque vultus habet.
- Fac primus rapias illius tacta labellis
- Pocula, quaque bibet parte puella, bibas:
- Et quemcumque cibum digitis libaverit illa,
- Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.
- Sint etiam tua vota, viro placuisse puellae:
- Utilior vobis factus amicus erit.
- Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:
- Huic detur capiti missa corona tuo.
- Sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:
- Nec dubites illi verba secunda loqui.
- Tuta frequensque via est, per amici fallere nomen:
- Tuta frequensque licet sit via, crimen habet.
- Inde procurator nimium quoque multa procurat,
- Et sibi mandatis plura videnda putat.
- Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi:
- Officium praestent mensque pedesque suum.
- Iurgia praecipue vino stimulata caveto,
- Et nimium faciles ad fera bella manus.