Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae,
- Ut levis in madida canna palude tremit.
- Cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior' inquit:
- 'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor eris.
- Munus habe caelum; caelo spectabere sidus;
- Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.'
- Dixit, et e curru, ne tigres illa timeret,
- Desilit; inposito cessit harena pede:
- Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
- Abstulit; in facili est omnia posse deo.
- Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'
- Sic coeunt sacro nupta deusque toro.
- Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
- Atque erit in socii femina parte tori,
- Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare,
- Ne iubeant capiti vina nocere tuo.
- Hic tibi multa licet sermone latentia tecto
- Dicere, quae dici sentiat illa sibi:
- Blanditiasque leves tenui perscribere vino,
- Ut dominam in mensa se legat illa tuam: