Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At quod non dederis, semper videare daturus:
  2. Sic dominum sterilis saepe fefellit ager:
  3. Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,
  4. Et revocat cupidas alea saepe manus.
  5. Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
  6. Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
  7. Ergo eat et blandis peraretur littera verbis,
  8. Exploretque animos, primaque temptet iter.
  9. Littera Cydippen pomo perlata fefellit,
  10. Insciaque est verbis capta puella suis.
  11. Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,
  12. Non tantum trepidos ut tueare reos;