Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cera vadum temptet, rasis infusa tabellis:
- Cera tuae primum conscia mentis eat.
- Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem
- Verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces.
- Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;
- Flectitur iratus voce rogante deus.
- Promittas facito: quid enim promittere laedit?
- Pollicitis dives quilibet esse potest.
- Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:
- Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
- Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:
- Praeteritum tulerit, perdideritque nihil.