Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
  2. Neve parum tacitis conscia fida iocis.
  3. Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando:
  4. Quod petis, ex facili, si volet illa, feres.
  5. Illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
  6. Quo facilis dominae mens sit et apta capi.
  7. Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum
  8. Ut seges in pingui luxuriabit humo.
  9. Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
  10. Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
  11. Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
  12. Militibus gravidum laeta recepit equum.