Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omnia feminea sunt ista libidine mota;
  2. Acrior est nostra, plusque furoris habet.
  3. Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;
  4. Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
  5. Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:
  6. Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
  7. Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
  8. Et capiant animos plus aliena suis?
  9. Fertilior seges est alienis semper in agris,
  10. Vicinumque pecus grandius uber habet.
  11. Sed prius ancillam captandae nosse puellae
  12. Cura sit: accessus molliet illa tuos.