Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci
- Iussit et inmeritam sub iuga curva trahi,
- Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,
- Et tenuit laeta paelicis exta manu.
- Paelicibus quotiens placavit numina caesis,
- Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
- Et modo se Europen fieri, modo postulat Io,
- Altera quod bos est, altera vecta bove.
- Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,
- Dux gregis, et partu proditus auctor erat.
- Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore
- (Et quantum est uno posse carere viro?),