Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti?
- Quid totiens positas fingis, inepta, comas?
- Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.
- Quam cuperes fronti cornua nata tuae!
- Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter:
- Sive virum mavis fallere, falle viro!
- In nemus et saltus thalamo regina relicto
- Fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
- A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,
- Et dixit 'domino cur placet ista meo?
- Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis:
- Nec dubito, quin se stulta decere putet.'