Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Omnia responde, nec tantum siqua rogabit;
- Et quae nescieris, ut bene nota refer.
- Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:
- Cui coma dependet caerula, Tigris erit.
- Hos facito Armenios; haec est Danaëia Persis:
- Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
- Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas,
- Si poteris, vere, si minus, apta tamen.
- Dant etiam positis aditum convivia mensis:
- Est aliquid praeter vina, quod inde petas.
- Saepe illic positi teneris adducta lacertis
- Purpureus Bacchi cornua pressit Amor: