Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam,
  2. Telaque, ab averso quae iacit hostis equo.
  3. Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis?
  4. Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.
  5. Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum,
  6. Quattuor in niveis aureus ibis equis.
  7. Ibunt ante duces onerati colla catenis,
  8. Ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
  9. Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae,
  10. Diffundetque animos omnibus ista dies.
  11. Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,
  12. Quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae,