Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sive tenes lato venabula cornea ferro.
  2. Denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.
  3. Tu modo duritiam silvis depone iugosis;
  4. Non sum militia digna perire tua.
  5. Quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,
  6. Et Veneri numeros eripuisse suos?
  7. Quod caret alterna requie, durabile non est;
  8. Haec reparat vires fessaque membra novat.
  9. Arcus — et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae —
  10. Si numquam cesses tendere, mollis erit.
  11. Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
  12. Conciderant illo percutiente ferae;
  13. Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.
  14. Ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
  15. Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
  16. Sustinuit positos quaelibet herba duos.